| |
| Schola nostra,
"Gymnasium dioecesanum
Vipava",
in loco, qui Vipava nuncupatur, sita est.
Quod oppidum in valle eiusdem nominis in
regione occidentali Sloveniae est.
(Slovenia res publica in solari parte
Alpium sive in corde Europae sita est.)
Quae vallis amoena est et non sine rebus
hic gestis; exempli gratia: anno Domini CCCXCVI Teodosius imperator apud
vicinum flumen Frigidum Eugenium vicit.
Alia quoque vestigia Romana in regione
nostra inveniri potest. |
|